Te Deum Laudamus - Notre-Dame de Paris [CC]
Te Deum in Notre-Dame de Paris, november 2018. CC: Latim & Português Te Deum laudamus: te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes Angeli; tibi caeli et universae Potestates; Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae. Te gloriosus Apostolorum chorus, Te Prophetarum laudabilis numerus, Te Martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia, Patrem immensae maiestatis: Venerandum tuum verum et unicum Filium; Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu Rex gloriae, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum. Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris. Iudex crederis esse venturus. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni: quos pretioso sanguine redemisti. Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies benedicimus te; Et laudamus Nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire. Miserere nostri Domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Te Deum laudamus (Notre Dame de Paris)

Großer Gott wir loben Dich / Holy God we praise Thy name (Te Deum) / Kölner Dom 2018

Psalm 56 - Gregorian Chants Monastery Choir & Latin Prayer

Tantum Ergo Sacramentum

O filii et filiae - Messe de la Résurrection du 20 avril 2025 Notre-Dame de Paris

Charpentier - Te Deum - HD

Full video of Pope Leo XIV blessing the Tower of Jesus Christ of the Sagrada Familia Basilica

Anima Christi (Marco Frisina) (Jubileo de los Jóvenes, Tor Vergata 2025)

Magnificat – Gregorian Chant & Catholic Choir | Song of Praise to Mother Mary

🎵 Te Deum (Gregorian) - Pierre Cochereau - Maîtrise de Notre-Dame de Paris

Notre Dame de Paris: Cérémonie d'Inauguration de l'Orgue restauré –Organiste Titulaire Olivier Latry

O filii et filiae — Chant and improvisation (French version)

Te Deum laudamus - latin chant

Te Deum / Corpus Christi / Fronleichnam / Köln (Cologne)

Vierne: Kyrie (Messe Solennelle) - Maîtrise Notre-Dame de Paris

F.A. Urio: «Te Deum»

Laudes regiae

Laudate Dominum — Chant and improvisation

Gustavo Dudamel - Notre-Dame de Paris Reopening - Saint-Saëns Symphony No. 3 (Olivier Latry)

