Psalms 1–5 in Latin | Renaissance Sacred Polyphony — Unaccompanied Male Choir
Psalms 1–5 — sung in Ecclesiastical Latin as Renaissance-style sacred polyphony for unaccompanied male choir. The opening five psalms of the 150, set in flowing modal counterpoint for meditation, study, and rest. — LATIN (Vulgate) — PSALM 1 — Beatus Vir Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur. Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. PSALM 2 — Quare Fremuerunt Gentes Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. PSALM 3 — Domine Quid Multiplicati Sunt Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua. PSALM 4 — Cum Invocarem Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo. A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt. In pace in idipsum dormiam, et requiescam; quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. PSALM 5 — Verba Mea Auribus Percipe Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum. Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus. Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam. Mane astabo tibi, et videbo: quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. Et laetentur omnes qui sperant in te; in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. — ABOUT — This is part of a long-form project setting all 150 psalms of the Latin Psalter to music. Subscribe to follow the series from Psalm 1 through Psalm 150. #malechoir #sacredmusic #christianmeditation #catholicmusic

Gregorian Chant for Protection & Peace | Psalm 91 (Refugium In Altissimis)

Psalm 3 — Domine Quid Multiplicati Sunt | Benedictine Monks Chanting in Latin

Waking at 3AM? The Sacred Secret the Desert Fathers Left Behind

No Instruments… Just IMPOSSIBLE Voices!

Psalm 23 in Latin (Dominus Regit Me) • Ancient Gregorian Chant to Draw Closer to God

Die 30 schönsten deutschen Kirchenlieder 🕊️ Finde inneren Frieden mit Gott

Die ganze Geschichte Kölns in 19 Minuten

Sufi Dervish Trance — Ritual Ambient Music for Night Stillness, Inner Calm & Deep Rest

Te Deum 하늘을 울리는 승리의 찬가 웅장한 그레고리안 성가 1시간

Leihmutterschaft und Homosexualität -- K-TV Predigt vom 21.7.26 (Pater Isaak M.)

Psalm 1 — Beatus Vir | Benedictine Monks Chanting in Latin

Before You Give Up, Pray These Psalms for Strength (51, 63, 139, 42 and 43)

When Angels Sing: The Most Pure "Sanctus" (Children's Choir) | 1 Hour

Gregorian Chants Honor and Praise God - Sacred Ambience Monastery - Holy Chant by Monks

Midnight Jazz Noir - Vintage Lounge for Studying & Relaxing - Jazz Noir for Rainy Evenings

The Most Powerful Frequency of God 1111Hz - Receive immediate help from divine forces

Reze o Santo Rosário em Canto Gregoriano – Uma Oração que Afasta o Mal e Acalma a Alma

