Magnum Opus / Atalanta Fugiens

Text Atalanta Fugiens 1617 year EPIGRAMS: Machina pendet ab hac mundi connexa catena Tota, Suo Quod Par Gaudeat Omne Pari: Mercurius sic mercurio, sic jungitur igni Ignis & hac arti sit data meta tuæ. Hermetem Vulcanus agit, set penniger Hermes, Cynthia, se solvit, te sed, Apollo, soror. Dira fames Polypos docuit sua rodere crura, Humanaque homines se nutriisse dape. Dente Draco caudam dum mordet & ingerit alvo, Magna parte sui fit cibus ipse sibi. Ille domandus erit ferro, fame, carcere, donec Se voret & revomat, se necet & pariat. Si quod agens fuerit naturæ, mittit in orbem Vires atque suas multiplicare cupit. Obiva sic ignis facit ignea cuncta nec est res, Absque sua causa nobile quæ det opus. Aurum nilignis per se , nilignis inaurat, Quodlibet agnoscit quod sibi semen incit. Bis duo stant fratres longo ordine, pondera terræ Quorum unus dextra sustinet, alter aquæ. Æris atque ignis reliquis est portio, si vis Ut pereant, unum tu modo morte premas. & consanguineo tollentur funere cuncti, Naturæ quia eos mutua vincla ligant. Fœmina masque unus fiant tibi circulus, ex quo Surgat, habens æquum forma quadrata latus. Hinc Trigonum ducas, omni qui parte rotundam In sphæram redeat: Tum Lapis ortus erit. Si res tanta tuæ non mox venit obvia menti, Dogma Geometræ si capis, omne scies. Exiguæ est non artis opus, stravisse Draconem Funere, ne serpat mox redivivus humo. Frater & ipsa soror juncti simulillius ora Fuste premunt, nec res fert aliena necem. Phœbus ei frater, soror est at Cintya, Python Illa, ast Orion hac cecudere manu. Degit in ardenti Salamandra potentior igne, Nec Vulcane tuas æstimat illa minas: Sic quoque non flammarum incendia sæva recusat, Qui fuit assiduo natus in igne Lapis. Illa rigens æstus extinguit, liberaque exit, At calet hic, similis quem calor inde juvat. Ille biceps gemini sexus, en funeris instar Apparet, postquam est humiditatis inops: Nocte tenebrosa si conditur, indiget igne, Hunc illi præstes, & modo vita redit. Omnis in igne latet lapidis vis, omnis in auro Sulfuris, argento Mercurii vigor est. Alta venenoso fodiatur tumba Draconi, Cui mulier nexu sit bene vincta suo: Ille maritalis dum carpit gaudia lecti, Hæc moritur, cum qua sit Draco tectus humo. Illius hinc corpus morti datur, atque cruore Tingitur: Hæc operis semita vera tui est.